- CUBILE
- CUBILEapud Plinium, l. 36. c. 14. ubi de Aede Dianae Ephesiae, Id consecutus est ille (Chresiphon Architectus) aeronibus arenâ plenis molli clivô, super capita columnarum exaggeratô, paulatim exinaniens imos, ut sensim moles in cubili sederet: sedes est, cui imponitur moles, et cum qua coagmentatur. Unde Cubilia et coagmenta laterum ac lapidum, apud Vitruv. Ο᾿πὰς, Graeci dixête istiusmodi tignorum cubilia et asserum, Latini quoque cava et columbaria. Vide Salmas. ad Solin. p. 818. Apud Plinium Cubile salutatorium, locus est aedium, in quo quisque olim suos Penates habebat. Ita enim is, l. 15. c. 11. ubi de malo cotoneo: Omnia iam et virorum salutatoriis Cubilibus inclusa, simulacris noctium consciis imposita. Vide Hadr. Turnebum, Adversar. l. 13. c. 28. Casaubon. ad Sueton, p. 78. et supra in voce Cotonia. DeCubiculariis vero Imaginibus Veter. Ministeriis item, Velis etc. infra, ubi de Imaginibus, Servis, Velis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.